👤

Ubi tandem placido
somno recreata est, illum in quo iacebat locum circumspexit. Videt altissimas arbores,
videt in media silva prope lucidum fontem domum regiam quae non humanis manibus sed
divinis artibus ædificata videtur. Nam undique auri argentique splendore fulget ac diem
suum quidem faciat sole nolente. Invitata Psyche talium locorum oblectatione ad omnia
exploranda propius accedere ausa est. Sed neminem usquam conspexit. Vox tamen subito
audita est: «Cur, domina, tantas divitias miraris? Tua sunt hæc omnia. Nos, quorum
voces tantum accipere potes, servi tui sumus. Quæcumque imperaveris, parebimus. Nunc,
si vis, tempus est cenandi; epulæ tibi ministratæ sunt ». Cenavit igitur Psyche....
Bonjour, est ce que ce serait possible de me traduire ce texte j’en ai vrmt besoin,
Merci

© 2024 IDNLearn. All rights reserved.