👤

Extrait n°14
Les Métamorphoses ou l'âne d'or
LE MARI INVISIBLE
«Dulcissima uxor, exitiabile periculum tibi minatur sæva fortuna. Sorores mortis
tuæ fama permotæ tuumque vestigium requirentes mox ad scopulum istum aderunt. Si
forte earum lamentationes audiveris, ne responderis neve respexeris! Nam mihi quidem,
nisi parueris, gravissimum dolorem dabis, tibi vero summum malum parabis. » Psyche,
etsi pollicita est se, ut maritus iusserat, ita facturam esse, tristissima tamen fuit, quod
nullum solacium parentibus afferre sibi liceret. Postera autem nocte, cum illam etiam tum
flentem invenisset maritus: « Istas lacrimas, inquit, pati, Psyche mea, non possum. Nam
quid de te iam exspectem? Quid sperem? Quoniam sorores videndi tam cupida es, age
nunc ut voles, sed cave pernicioso earum consilio suasa ne quid ad faciem meam
videndam tentes ! »

Bonjour, est ce que quelqu’un pourrait me traduire ce texte de latin. J’en ai besoin au plus vite. Merci beaucoup

© 2024 IDNLearn. All rights reserved.